- MONS Ferrandi
- MONS Ferrandialias Mons Ferranni, vulgo Mont Ferrand, locus Galliae est proximus civitati Arvernorum, et velut pars eius. Item castrum duplex, quorum unum prope Vaurum; alterum, prope Montem Pessulanum: quae omnia a Ferrando aliquo, vel Ferranno nomen videntur accepisse. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.